ubbf_ii_0023.48r-7 med3901.48 r hab70.24 r hab66.4 r-a36 bnf16236.65-ba5 bnf10307.202 bnf7927.41-ab1 bnf7926.118 bnf7925.39 r bnf7906.59 r-a7 bmv407.56 r bbb172.72v bbb167.54r-28 bbb165.54r-16 Liber I HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris |
2 | Italiam, fato profugus, Laviniaque venit |
3 | litora, multum ille et terris iactatus et alto |
4 | vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; |
5 | bbb167.54v multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, |
6 | inferretque deos Latio, genus unde Latinum, |
7 | Albanique patres, atque altae moenia Romae. |
8 | Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, |
9 | quidve dolens, regina deum tot volvere casus |
10 | insignem pietate virum, tot adire labores |
11 | impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? |
12 | Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, |
13 | Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe |
14 | ostia, dives opum studiisque asperrima belli; |
15 | quam Iuno fertur terris magis omnibus unam |
16 | bbb165.54v posthabita coluisse Samo; hic illius arma, |
17 | hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, |
18 | si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. |
19 | Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci |
20 | audierat, Tyrias olim quae verteret arces; |
21 | hinc populum late regem belloque superbum |
22 | bnf16236.66 bbb172.73r venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. |
23 | Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, |
24 | prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -- |
25 | necdum etiam causae irarum saevique dolores |
26 | exciderant animo: manet alta mente repostum |
27 | ubbf_ii_0023.48v bmv407.56 v iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, |
28 | et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. |
29 | bnf7926.119 His accensa super, iactatos aequore toto |
30 | med3901.48 v Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, |
31 | bnf10307.203 arcebat longe Latio, multosque per annos |
32 | errabant, acti fatis, maria omnia circum. |
33 | Tantae molis erat Romanam condere gentem! |
34 | Vix e conspectu Siculae telluris in altum |
35 | vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, |
36 | bbb167.55r cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, |
37 | haec secum: 'Mene incepto desistere victam, |
38 | nec posse Italia Teucrorum avertere regem? |
39 | Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem |
40 | Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, |
41 | unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? |
42 | bnf7925.39 v Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, |
43 | disiecitque rates evertitque aequora ventis, |
44 | illum expirantem transfixo pectore flammas |
45 | turbine corripuit scopuloque infixit acuto. |
46 | bbb165.55r Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque |
47 | bbb172.73v et soror et coniunx, una cum gente tot annos |
48 | hab66.4 v bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret |
49 | praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' |
50 | Talia flammato secum dea corde volutans |
51 | nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, |
52 | Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro |
53 | luctantes ventos tempestatesque sonoras |
54 | imperio premit ac vinclis et carcere frenat. |
55 | Illi indignantes magno cum murmure montis |
56 | bnf16236.67 bmv407.57 r circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce |
57 | sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. |
58 | bnf7926.120 Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum |
59 | med3901.49 r bnf7906.59 v quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. |
60 | ubbf_ii_0023.49r Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, |
61 | hoc metuens, molemque et montis insuper altos |
62 | imposuit, regemque dedit, qui foedere certo |
63 | et premere et laxas sciret dare iussus habenas. |
64 | Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: |
65 | bnf10307.204 'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex |
66 | et mulcere dedit fluctus et tollere vento, |
67 | bbb167.55v gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, |
68 | Ilium in Italiam portans victosque Penates: |
69 | incute vim ventis submersasque obrue puppes, |
70 | aut age diversos et disiice corpora ponto. |
71 | bbb172.74r Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, |
72 | quarum quae forma pulcherrima Deiopea, |
73 | conubio iungam stabili propriamque dicabo, |
74 | omnis ut tecum meritis pro talibus annos |
75 | exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' |
76 | bbb165.55v Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes |
77 | explorare labor; mihi iussa capessere fas est. |
78 | Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque |
79 | concilias, tu das epulis accumbere divom, |
80 | nimborumque facis tempestatumque potentem.' |
81 | hab70.24 v bnf7927.42 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem |
82 | impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, |
83 | qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. |
84 | bnf7925.40 r Incubuere mari, totumque a sedibus imis |
85 | bmv407.57 v una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis |
86 | bnf7926.121 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. |
87 | Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. |
88 | med3901.49 v Eripiunt subito nubes caelumque diemque |
89 | Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. |
90 | Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, |
91 | praesentemque viris intentant omnia mortem. |
92 | Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: |
93 | ubbf_ii_0023.49v ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas |
94 | talia voce refert: 'O terque quaterque beati, |
95 | bbb172.74v quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis |
96 | contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis |
97 | bnf16236.68 Tydide! Mene Iliacis occumbere campis |
98 | bbb167.56r non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, |
99 | bnf10307.205 saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens |
100 | Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis |
101 | scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' |
102 | Talia iactanti stridens Aquilone procella |
103 | velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. |
104 | Franguntur remi; tum prora avertit, et undis |
105 | dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. |
106 | bbb165.56r Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens |
107 | terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. |
108 | Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet -- |
109 | saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras -- |
110 | dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto |
111 | in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, |
112 | inliditque vadis atque aggere cingit harenae. |
113 | Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, |
114 | bmv407.58 r ipsius ante oculos ingens a vertice pontus |
115 | bnf7926.122 in puppim ferit: excutitur pronusque magister |
116 | volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem |
117 | med3901.50 r torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. |
118 | Adparent rari nantes in gurgite vasto, |
119 | bbb172.75r arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. |
120 | Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, |
121 | et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, |
122 | vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes |
123 | accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. |
124 | Interea magno misceri murmure pontum, |
125 | emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis |
126 | ubbf_ii_0023.50r bnf7925.40 v stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto |
127 | prospiciens, summa placidum caput extulit unda. |
128 | Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, |
129 | bbb167.56v fluctibus oppressos Troas caelique ruina, |
130 | hab66.5 r nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. |
131 | Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: |
132 | 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? |
133 | bnf10307.206 Iam caelum terramque meo sine numine, venti, |
134 | miscere, et tantas audetis tollere moles? |
135 | bbb165.56v Quos ego -- sed motos praestat componere fluctus. |
136 | Post mihi non simili poena commissa luetis. |
137 | Maturate fugam, regique haec dicite vestro: |
138 | non illi imperium pelagi saevumque tridentem, |
139 | sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, |
140 | bnf16236.69 vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula |
141 | Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.' |
142 | Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, |
143 | bmv407.58 v bbb172.75v collectasque fugat nubes, solemque reducit. |
144 | Cymothoe simul et Triton adnixus acuto |
145 | detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; |
146 | med3901.50 v et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, |
147 | bnf7926.123 atque rotis summas levibus perlabitur undas. |
148 | Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est |
149 | seditio, saevitque animis ignobile volgus, |
150 | iamque faces et saxa volant -- furor arma ministrat; |
151 | tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem |
152 | conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; |
153 | ille regit dictis animos, et pectora mulcet, -- |
154 | sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam |
155 | prospiciens genitor caeloque invectus aperto |
156 | flectit equos, curruque volans dat lora secundo. |
157 | Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu |
158 | contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. |
159 | ubbf_ii_0023.50v Est in secessu longo locus: insula portum |
160 | bbb167.57r efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto |
161 | hab70.25 r frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. |
162 | Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur |
163 | in caelum scopuli, quorum sub vertice late |
164 | aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis |
165 | desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. |
166 | bbb165.57r Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, |
167 | bnf10307.207 bbb172.76r intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, |
168 | bnf7925.41 r nympharum domus: hic fessas non vincula navis |
169 | ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. |
170 | Huc septem Aeneas collectis navibus omni |
171 | ex numero subit; ac magno telluris amore |
172 | bmv407.59 r egressi optata potiuntur Troes harena, |
173 | et sale tabentis artus in litore ponunt. |
174 | Ac primum silici scintillam excudit Achates, |
175 | succepitque ignem foliis, atque arida circum |
176 | med3901.51 r bnf7926.124 nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. |
177 | Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma |
178 | expediunt fessi rerum, frugesque receptas |
179 | et torrere parant flammis et frangere saxo. |
180 | bnf16236.70 Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem |
181 | prospectum late pelago petit, Anthea si quem |
182 | iactatum vento videat Phrygiasque biremis, |
183 | aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. |
184 | Navem in conspectu nullam, tris litore cervos |
185 | prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur |
186 | a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. |
187 | Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas |
188 | corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; |
189 | bnf7927.43 ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis |
190 | cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem |
191 | bbb172.76v bbb167.57v miscet agens telis nemora inter frondea turbam; |
192 | ubbf_ii_0023.51r nec prius absistit, quam septem ingentia victor |
193 | corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. |
194 | Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. |
195 | Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes |
196 | bbb165.57v litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, |
197 | dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: |
198 | 'O socii -- neque enim ignari sumus ante malorum -- |
199 | O passi graviora, dabit deus his quoque finem. |
200 | Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis |
201 | bnf10307.208 bmv407.59 v accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa |
202 | experti: revocate animos, maestumque timorem |
203 | mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. |
204 | Per varios casus, per tot discrimina rerum |
205 | med3901.51 v tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas |
206 | bnf7926.125 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. |
207 | Durate, et vosmet rebus servate secundis.' |
208 | Talia voce refert, curisque ingentibus aeger |
209 | spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. |
210 | bnf7925.41 v Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; |
211 | tergora deripiunt costis et viscera nudant; |
212 | hab66.5 v pars in frusta secant veribusque trementia figunt; |
213 | litore aena locant alii, flammasque ministrant. |
214 | Tum victu revocant vires, fusique per herbam |
215 | bbb172.77r implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. |
216 | Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, |
217 | bnf16236.71 amissos longo socios sermone requirunt, |
218 | spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, |
219 | sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. |
220 | Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, |
221 | nunc Amyci casum gemit et crudelia secum |
222 | bbb167.58r fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. |
223 | Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo |
224 | despiciens mare velivolum terrasque iacentis |
225 | ubbf_ii_0023.51v litoraque et latos populos, sic vertice caeli |
226 | bbb165.58r constitit, et Libyae defixit lumina regnis. |
227 | Atque illum talis iactantem pectore curas |
228 | tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis |
229 | adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque |
230 | bmv407.60 r aeternis regis imperiis, et fulmine terres, |
231 | quid meus Aeneas in te committere tantum, |
232 | quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, |
233 | cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? |
234 | med3901.52 r Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, |
235 | bnf10307.209 hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, |
236 | bnf7926.126 qui mare, qui terras omni dicione tenerent, |
237 | pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? |
238 | Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas |
239 | bbb172.77v solabar, fatis contraria fata rependens; |
240 | nunc eadem fortuna viros tot casibus actos |
241 | hab70.25 v insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? |
242 | Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, |
243 | Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus |
244 | regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, |
245 | unde per ora novem vasto cum murmure montis |
246 | it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. |
247 | Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit |
248 | Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit |
249 | Troia; nunc placida compostus pace quiescit: |
250 | nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, |
251 | navibus (infandum!) amissis, unius ob iram |
252 | bnf7925.42 r prodimur atque Italis longe disiungimur oris. |
253 | bnf16236.72 bbb167.58v Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' |
254 | Olli subridens hominum sator atque deorum, |
255 | voltu, quo caelum tempestatesque serenat, |
256 | bbb165.58v oscula libavit natae, dehinc talia fatur: |
257 | 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum |
258 | ubbf_ii_0023.52r fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini |
259 | bmv407.60 v moenia, sublimemque feres ad sidera caeli |
260 | magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. |
261 | Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, |
262 | longius et volvens fatorum arcana movebo)med3901.52 vbbb172.78r |
263 | bellum ingens geret Italia, populosque feroces |
264 | contundet, moresque viris et moenia ponet, |
265 | bnf7926.127 tertia dum Latio regnantem viderit aestas, |
266 | ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. |
267 | At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo |
268 | additur, -- Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, -- |
269 | bnf10307.210 triginta magnos volvendis mensibus orbis |
270 | imperio explebit, regnumque ab sede Lavini |
271 | transferet, et longam multa vi muniet Albam. |
272 | Hic iam ter centum totos regnabitur annos |
273 | gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, |
274 | Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. |
275 | Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus |
276 | Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet |
277 | moenia, Romanosque suo de nomine dicet. |
278 | His ego nec metas rerum nec tempora pono; |
279 | imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, |
280 | quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, |
281 | consilia in melius referet, mecumque fovebit |
282 | Romanos rerum dominos gentemque togatam: |
283 | sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, |
284 | bbb167.59r cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas |
285 | servitio premet, ac victis dominabitur Argis. |
286 | bbb165.59r Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, |
287 | bbb172.78v imperium oceano, famam qui terminet astris, -- |
288 | bnf16236.73 bmv407.61 r Iulius, a magno demissum nomen Iulo. |
289 | Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, |
290 | accipies secura; vocabitur hic quoque votis. |
291 | ubbf_ii_0023.52v Aspera tum positis mitescent saecula bellis; |
292 | med3901.53 r cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, |
293 | iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis |
294 | hab66.6 r bnf7925.42 v claudentur Belli portae; Furor impius intus, |
295 | bnf7926.128 saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis |
296 | post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' |
297 | bnf7927.44 Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, |
298 | ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces |
299 | hospitio Teucris, ne fati nescia Dido |
300 | finibus arceret: volat ille per aera magnum |
301 | remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. |
302 | Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni |
303 | bnf10307.211 corda volente deo; in primis regina quietum |
304 | accipit in Teucros animum mentemque benignam. |
305 | At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, |
306 | ut primum lux alma data est, exire locosque |
307 | explorare novos, quas vento accesserit oras, |
308 | qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, |
309 | quaerere constituit, sociisque exacta referre |
310 | Classem in convexo nemorum sub rupe cavata |
311 | bbb172.79r arboribus clausam circum atque horrentibus umbris |
312 | occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, |
313 | bina manu lato crispans hastilia ferro. |
314 | Cui mater media sese tulit obvia silva, |
315 | bbb167.59v virginis os habitumque gerens, et virginis arma |
316 | bbb165.59v Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat |
317 | bmv407.61 v Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum. |
318 | Namque umeris de more habilem suspenderat arcum |
319 | venatrix, dederatque comam diffundere ventis, |
320 | nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. |
321 | med3901.53 v hab70.26 r Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum |
322 | vidistis si quam hic errantem forte sororum, |
323 | bav1631.58r succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, |
324 | ubbf_ii_0023.53r aut spumantis apri cursum clamore prementem.' |
325 | bnf7926.129 Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: |
326 | 'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum -- |
327 | bnf16236.74 O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus |
328 | mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe -- |
329 | an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? -- |
330 | sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, |
331 | et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris |
332 | iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque |
333 | erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: |
334 | multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' |
335 | bnf7925.43 r bbb172.79v Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore; |
336 | virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, |
337 | bnf10307.212 purpureoque alte suras vincire cothurno. |
338 | Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; |
339 | sed fines Libyci, genus intractabile bello. |
340 | Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, |
341 | germanum fugiens. Longa est iniuria, longae |
342 | ambages; sed summa sequar fastigia rerum. |
343 | 'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri |
344 | Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, |
345 | cui pater intactam dederat, primisque iugarat |
346 | bmv407.62 r bbb167.60r bbb165.60r bav1631.58 v ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat |
347 | Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. |
348 | Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum |
349 | impius ante aras, atque auri caecus amore, |
350 | med3901.54 r clam ferro incautum superat, securus amorum |
351 | germanae; factumque diu celavit, et aegram, |
352 | multa malus simulans, vana spe lusit amantem. |
353 | Ipsa sed in somnis inhumati venit imago |
354 | bnf7926.130 coniugis, ora modis attollens pallida miris, |
355 | crudeles aras traiectaque pectora ferro |
356 | nudavit, caecumque domus scelus omne retexit. |
357 | ubbf_ii_0023.53v Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, |
358 | auxiliumque viae veteres tellure recludit |
359 | bbb172.80r thesauros, ignotum argenti pondus et auri. |
360 | His commota fugam Dido sociosque parabat: |
361 | conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni |
362 | aut metus acer erat; navis, quae forte paratae, |
363 | corripiunt, onerantque auro: portantur avari |
364 | Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. |
365 | Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis |
366 | moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, |
367 | mercatique solum, facti de nomine Byrsam, |
368 | taurino quantum possent circumdare tergo. |
369 | bav1631.59r Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, |
370 | quove tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille |
371 | bnf10307.213 suspirans, imoque trahens a pectore vocem: |
372 | 'O dea, si prima repetens ab origine pergam, |
373 | et vacet annalis nostrorum audire laborum, |
374 | ante diem clauso componat Vesper Olympo. |
375 | bmv407.62 v Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris |
376 | hab66.6 v bbb165.60v Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos |
377 | bnf7925.43 v bbb167.60v forte sua Libycis tempestas adpulit oris. |
378 | bnf16236.75 Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates |
379 | med3901.54 v classe veho mecum, fama super aethera notus. |
380 | Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. |
381 | csg1394.7 Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, |
382 | bnf7926.131 matre dea monstrante viam, data fata secutus; |
383 | bbb172.80v vix septem convolsae undis Euroque supersunt. |
384 | Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, |
385 | Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem |
386 | passa Venus medio sic interfata dolore est: |
387 | 'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras |
388 | vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem. |
389 | Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, |
390 | ubbf_ii_0023.54r Namque tibi reduces socios classemque relatam |
391 | nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, |
392 | bav1631.59 v ni frustra augurium vani docuere parentes. |
393 | Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, |
394 | aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto |
395 | turbabat caelo; nunc terras ordine longo |
396 | aut capere, aut captas iam despectare videntur: |
397 | ut reduces illi ludunt stridentibus alis, |
398 | et coetu cinxere polum, cantusque dedere, |
399 | haud aliter puppesque tuae pubesque tuorumcsg1394.8 |
400 | aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. |
401 | hab70.26 v Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.' |
402 | Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, |
403 | ambrosiaeque comae divinum vertice odorem |
404 | bmv407.63 r spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, |
405 | bnf10307.214 et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem |
406 | bnf7927.45 bbb165.61r adgnovit, tali fugientem est voce secutus: |
407 | bbb172.81r 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis |
408 | med3901.55 r bbb167.61r iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram |
409 | non datur, ac veras audire et reddere voces?' |
410 | Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: |
411 | bnf7926.132 at Venus obscuro gradientes aere saepsit, |
412 | et multo nebulae circum dea fudit amictu, |
413 | cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, |
414 | molirive moram, aut veniendi poscere causas. |
415 | bav1631.60r Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit |
416 | laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo |
417 | ture calent arae, sertisque recentibus halant. |
418 | Corripuere viam interea, qua semita monstrat. |
419 | bnf7925.44 r Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi |
420 | imminet, adversasque adspectat desuper arces. |
421 | bnf16236.76 Miratur molem Aeneas, magalia quondam, |
422 | miratur portas strepitumque et strata viarum. |
423 | ubbf_ii_0023.54v Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, |
424 | molirique arcem et manibus subvolvere saxa, |
425 | pars optare locum tecto et concludere sulco. |
426 | [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;] |
427 | hic portus alii effodiunt; hic alta theatris |
428 | fundamenta locant alii, immanisque columnas |
429 | rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. |
430 | Qualis apes aestate nova per florea rura |
431 | bbb172.81v exercet sub sole labor, cum gentis adultos |
432 | educunt fetus, aut cum liquentia mella |
433 | stipant et dulci distendunt nectare cellas, |
434 | bmv407.63 v aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto |
435 | ignavom fucos pecus a praesepibus arcent: |
436 | bbb165.61v fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. |
437 | med3901.55 v 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' |
438 | bav1631.60 v Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. |
439 | bnf10307.215 bbb167.61v Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, |
440 | bnf7926.133 per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. |
441 | Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, |
442 | quo primum iactati undis et turbine Poeni |
443 | effodere loco signum, quod regia Iuno |
444 | monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello |
445 | egregiam et facilem victu per saecula gentem. |
446 | Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido |
447 | condebat, donis opulentum et numine divae, |
448 | aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque |
449 | aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. |
450 | Hoc primum in luco nova res oblata timorem |
451 | leniit, hic primum Aeneas sperare salutem |
452 | ausus, et adflictis melius confidere rebus. |
453 | Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, |
454 | reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, |
455 | bbb172.82r artificumque manus inter se operumque laborem |
456 | ubbf_ii_0023.55r miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, |
457 | bellaque iam fama totum volgata per orbem, |
458 | hab66.7 r Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem. |
459 | Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate, |
460 | quae regio in terris nostri non plena laboris? |
461 | bav1631.61r En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; |
462 | bnf7925.44 v sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. |
463 | bnf16236.77 bmv407.64 r Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' |
464 | Sic ait, atque animum pictura pascit inani, |
465 | multa gemens, largoque umectat flumine voltum. |
466 | med3901.56 r bbb165.62r Namque videbat, uti bellantes Pergama circum |
467 | hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, |
468 | bnf7926.134 hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. |
469 | Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis |
470 | bbb167.62r adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno |
471 | Tydides multa vastabat caede cruentus, |
472 | ardentisque avertit equos in castra, prius quam |
473 | bnf10307.216 pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. |
474 | Parte alia fugiens amissis Troilus armis, |
475 | infelix puer atque impar congressus Achilli, |
476 | fertur equis, curruque haeret resupinus inani, |
477 | lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur |
478 | per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. |
479 | bbb172.82v Interea ad templum non aequae Palladis ibant |
480 | crinibus Iliades passis peplumque ferebant, |
481 | hab70.27 r suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; |
482 | diva solo fixos oculos aversa tenebat. |
483 | Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, |
484 | bav1631.61 v exanimumque auro corpus vendebat Achilles. |
485 | Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, |
486 | ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, |
487 | tendentemque manus Priamum conspexit inermis. |
488 | Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, |
489 | ubbf_ii_0023.55v Eoasque acies et nigri Memnonis arma. |
490 | Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis |
491 | Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, |
492 | bmv407.64 v aurea subnectens exsertae cingula mammae, |
493 | bellatrix, audetque viris concurrere virgo. |
494 | Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, |
495 | med3901.56 v dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, |
496 | bbb165.62v regina ad templum, forma pulcherrima Dido, |
497 | bnf7926.135 incessit magna iuvenum stipante caterva. |
498 | Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi |
499 | exercet Diana choros, quam mille secutae |
500 | hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram |
501 | bbb167.62v fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: |
502 | Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: |
503 | bbb172.83r talis erat Dido, talem se laeta ferebat |
504 | bnf7925.45 r per medios, instans operi regnisque futuris. |
505 | Tum foribus divae, media testudine templi, |
506 | saepta armis, solioque alte subnixa resedit. |
507 | bnf10307.217 bav1631.62r Iura dabat legesque viris, operumque laborem |
508 | partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: |
509 | bnf16236.78 cum subito Aeneas concursu accedere magno |
510 | Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, |
511 | Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo |
512 | dispulerat penitusque alias avexerat oras. |
513 | Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates |
514 | bnf7927.46 laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras |
515 | ardebant; sed res animos incognita turbat. |
516 | Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, |
517 | quae fortuna viris, classem quo litore linquant, |
518 | quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant, |
519 | orantes veniam, et templum clamore petebant. |
520 | Postquam introgressi et coram data copia fandi, |
521 | bmv407.65 r Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit: |
522 | ubbf_ii_0023.56r 'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem |
523 | iustitiaque dedit gentis frenare superbas, |
524 | med3901.57 r Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, |
525 | oramus, prohibe infandos a navibus ignis, |
526 | bnf7926.136 bbb165.63r parce pio generi, et propius res aspice nostras. |
527 | bbb172.83v Non nos aut ferro Libycos populare Penatis |
528 | venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; |
529 | non ea vis animo, nec tanta superbia victis. |
530 | Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, |
531 | terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; |
532 | bbb167.63r Oenotri coluere viri; nunc fama minores |
533 | Italiam dixisse ducis de nomine gentem. |
534 | Hic cursus fuit: |
535 | cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion |
536 | in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris |
537 | perque undas, superante salo, perque invia saxa |
538 | dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris. |
539 | Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem |
540 | hab66.7 v permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; |
541 | bella cient, primaque vetant consistere terra. |
542 | bnf10307.218 Si genus humanum et mortalia temnitis arma |
543 | at sperate deos memores fandi atque nefandi. |
544 | 'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, |
545 | nec pietate fuit, nec bello maior et armis. |
546 | bnf7925.45 v Quem si fata virum servant, si vescitur aura |
547 | aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, |
548 | non metus; officio nec te certasse priorem |
549 | poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes |
550 | armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. |
551 | bmv407.65 v bbb172.84r Quassatam ventis liceat subducere classem, |
552 | et silvis aptare trabes et stringere remos: |
553 | med3901.57 v bav1631.63r si datur Italiam, sociis et rege recepto, |
554 | tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; |
555 | bnf16236.79 bnf7926.137 sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, |
556 | ubbf_ii_0023.56v bbb165.63v pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, |
557 | at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, |
558 | unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' |
559 | Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant |
560 | Dardanidae. |
561 | Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur: |
562 | hab70.27 v 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. |
563 | bbb167.63v Res dura et regni novitas me talia cogunt |
564 | moliri, et late finis custode tueri. |
565 | Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, |
566 | virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? |
567 | Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, |
568 | nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. |
569 | Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, |
570 | sive Erycis finis regemque optatis Acesten, |
571 | auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. |
572 | Voltis et his mecum pariter considere regnis; |
573 | urbem quam statuo vestra est, subducite navis; |
574 | Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. |
575 | bbb172.84v Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem |
576 | bav1631.63 v adforet Aeneas! Equidem per litora certos |
577 | bnf10307.219 dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, |
578 | si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' |
579 | His animum arrecti dictis et fortis Achates |
580 | bmv407.66 r et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem |
581 | ardebant. Prior Aenean compellat Achates: |
582 | med3901.58 r 'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? |
583 | omnia tuta vides, classem sociosque receptos. |
584 | bnf7926.138 Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi |
585 | submersum; dictis respondent cetera matris.' |
586 | bbb165.64r Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente |
587 | scindit se nubes et in aethera purgat apertum. |
588 | bnf7925.46 r Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, |
589 | os umerosque deo similis; namque ipsa decoram |
590 | ubbf_ii_0023.57r caesariem nato genetrix lumenque iuventae |
591 | purpureum et laetos oculis adflarat honores: |
592 | quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo |
593 | argentum Pariusve lapis circumdatur auro. |
594 | bbb167.64r Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente |
595 | improvisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum, |
596 | Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis. |
597 | O sola infandos Troiae miserata labores, |
598 | quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque |
599 | bbb172.85r bav1631.64r omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, |
600 | urbe, domo, socias, grates persolvere dignas |
601 | non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est |
602 | gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. |
603 | Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid |
604 | usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, |
605 | praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt |
606 | bnf16236.80 saecula? Qui tanti talem genuere parentes? |
607 | In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae |
608 | lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, |
609 | bmv407.66 v semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, |
610 | med3901.58 v quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum |
611 | bnf10307.220 Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, |
612 | bnf7926.139 post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. |
613 | Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, |
614 | casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: |
615 | 'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus |
616 | bbb165.64v insequitur? Quae vis immanibus applicat oris? |
617 | Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae |
618 | alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? |
619 | Atque equidem Teucrum memini Sidona venire |
620 | finibus expulsum patriis, nova regna petentem |
621 | auxilio Beli; genitor tum Belus opimam |
622 | hab66.8 r bav1631.64 v vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. |
623 | ubbf_ii_0023.57v bnf7927.47 Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis |
624 | bbb172.85v Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. |
625 | bbb167.64v Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, |
626 | seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. |
627 | Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. |
628 | Me quoque per multos similis fortuna labores |
629 | iactatam hac demum voluit consistere terra. |
630 | bnf7925.46 v Non ignara mali, miseris succurrere disco.' |
631 | Sic memorat; simul Aenean in regia ducit |
632 | tecta, simul divom templis indicit honorem. |
633 | Nec minus interea sociis ad litora mittit |
634 | viginti tauros, magnorum horrentia centum |
635 | terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, |
636 | munera laetitiamque dii. |
637 | At domus interior regali splendida luxu |
638 | bmv407.67 r instruitur, mediisque parant convivia tectis: |
639 | med3901.59 r arte laboratae vestes ostroque superbo, |
640 | ingens argentum mensis, caelataque in auro |
641 | bnf7926.140 fortia facta patrum, series longissima rerum |
642 | hab70.28 r per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. |
643 | Aeneas (neque enim patrius consistere mentem |
644 | passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, |
645 | bnf10307.221 bav1631.65r Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; |
646 | bbb165.65r omnis in Ascanio cari stat cura parentis. |
647 | Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, |
648 | bbb172.86r ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, |
649 | et circumtextum croceo velamen acantho, |
650 | ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, |
651 | Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, |
652 | extulerat, matris Ledae mirabile donum: |
653 | praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, |
654 | bnf16236.81 maxima natarum Priami, colloque monile |
655 | bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. |
656 | ubbf_ii_0023.58r bbb167.65r Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. |
657 | At Cytherea novas artes, nova pectore versat |
658 | Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido |
659 | pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem |
660 | incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; |
661 | quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; |
662 | urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. |
663 | Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: |
664 | 'Nate, meae vires, mea magna potentia solus, |
665 | nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, |
666 | ad te confugio et supplex tua numina posco. |
667 | bmv407.67 v Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum |
668 | med3901.59 v bav1631.66r litora iactetur odiis Iunonis iniquae, |
669 | bnf7926.141 nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. |
670 | Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur |
671 | bnf7925.47 r vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant |
672 | bbb172.86v hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. |
673 | Quocirca capere ante dolis et cingere flamma |
674 | reginam meditor, ne quo se numine mutet, |
675 | sed magno Aeneae mecum teneatur amore. |
676 | bbb165.65v Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. |
677 | Regius accitu cari genitoris ad urbem |
678 | Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, |
679 | bnf10307.222 dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: |
680 | hunc ego sopitum somno super alta Cythera |
681 | aut super Idalium sacrata sede recondam, |
682 | ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. |
683 | Tu faciem illius noctem non amplius unam |
684 | falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, |
685 | csg1394.11 ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido |
686 | bbb167.65v regalis inter mensas laticemque Lyaeum, |
687 | cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, |
688 | occultum inspires ignem fallasque veneno.' |
689 | ubbf_ii_0023.58v Paret Amor dictis carae genetricis, et alas |
690 | exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. |
691 | At Venus Ascanio placidam per membra quietem |
692 | inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos |
693 | Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum |
694 | floribus et dulci adspirans complectitur umbra. |
695 | Iamque ibat dicto parens et dona Cupido |
696 | bmv407.68 r regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. |
697 | med3901.60 r bbb172.87r Cum venit, aulaeis iam se regina superbis |
698 | aurea composuit sponda mediamque locavit. |
699 | bnf7926.142 Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus |
700 | conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. |
701 | Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris |
702 | expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.csg1394.12 |
703 | bnf16236.82 Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam |
704 | hab66.8 v cura penum struere, et flammis adolere Penatis; |
705 | centum aliae totidemque pares aetate ministri, |
706 | qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. |
707 | Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes |
708 | convenere, toris iussi discumbere pictis. |
709 | Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum |
710 | flagrantisque dei voltus simulataque verba, |
711 | [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] |
712 | Praecipue infelix, pesti devota futurae, |
713 | bnf10307.223 bnf7925.47 v expleri mentem nequit ardescitque tuendo |
714 | bav1631.66 v Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. |
715 | Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit |
716 | bbb167.66r bbb165.66r et magnum falsi implevit genitoris amorem, |
717 | reginam petit haec oculis, haec pectore toto |
718 | haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, |
719 | insidat quantus miserae deus; at memor ille |
720 | matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum |
721 | bbb172.87v incipit, et vivo temptat praevertere amorehab70.28 v |
722 | ubbf_ii_0023.59r iam pridem resides animos desuetaque corda. |
723 | Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, |
724 | crateras magnos statuunt et vina coronant. |
725 | bmv407.68 v Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant |
726 | med3901.60 v atria; dependent lychni laquearibus aureis |
727 | bnf7926.143 incensi, et noctem flammis funalia vincunt. |
728 | Hic regina gravem gemmis auroque poposcit |
729 | implevitque mero pateram, quam Belus et omnes |
730 | a Belo soliti; tum facta silentia tectis:bnf7927.48 |
731 | 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, |
732 | hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis |
733 | esse velis, nostrosque huius meminisse minores. |
734 | Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; |
735 | et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.' |
736 | Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, |
737 | bav1631.67r primaque, libato, summo tenus attigit ore, |
738 | tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit |
739 | spumantem pateram, et pleno se proluit auro |
740 | post alii proceres. Cithara crinitus Iopas |
741 | personat aurata, docuit quem maximus Atlas. |
742 | Hic canit errantem lunam solisque labores;bnf16236.83 |
743 | unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; |
744 | Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;bbb172.88r |
745 | quid tantum Oceano properent se tinguere solesbbb167.66v |
746 | hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.bnf10307.224bbb165.66v |
747 | Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. |
748 | Nec non et vario noctem sermone trahebat |
749 | infelix Dido, longumque bibebat amorem, |
750 | multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; |
751 | nunc quibus Aurorae venisset filius armis, |
752 | nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. |
753 | 'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobisbmv407.69 r |
754 | insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum,ubbf_ii_0023.59vbnf7925.48 r |
755 | med3901.61 r erroresque tuos; nam te iam septima portat |
756 | omnibus errantem terris et fluctibus aestas.' |